monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 33, 5
Gnomonis cunctae umbram XXXVIII unciarum faciunt. Longissimus dies est aequinoctialium horarum quatuordecim, atque dimidiae cum tricesima unius horae. Quarto subiacent circulo, quae sunt ab altero latere Imai, Cappadociae Austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Smyrna, Sipylus, Tmolus mons Lydiae, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cyclades Septentrionales, Athenae, Megara, Corinthus, Sycion, Achaia, Patrae, Isthmus, Epirus, Septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Hispaniae maritima a Carthagine nova, et inde ad occasum gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. Longissimus dies habet aequinoctiales horas XIII, et tertias duas unius horae.